verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra
Chaldeorum in manu Hieremiae prophetae
adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum
praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus
est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius
superata sunt idola eorum
quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quae ponet
terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab
homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt
in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient
filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes
properabunt et Dominum Deum suum quaerent
in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et
adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione
delebitur
grex perditus factus est populus meus pastores eorum
seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in
collem transierunt obliti sunt cubilis sui
omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum
dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori
iustitiae et expectationi patrum eorum Domino
recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum
egredimini et estote quasi hedi ante greges
quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem
congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et
praeparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta eius quasi
viri fortis interfectoris non revertetur vacua
et erit Chaldea in praedam omnes vastantes eam replebuntur
ait Dominus
quoniam exultatis et magna loquimini diripientes
hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super
herbam et mugistis ut tauri
confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae
genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et
arens
ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in
solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et
sibilabit super universis plagis eius
praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui
intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino
peccavit
clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt
fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini
est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei
disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in
tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum
suum convertetur et singuli ad terram suam fugient
grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit
eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex
Babylonis
propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce
ego visitabo regem Babylonis et terram eius sicut visitavi
regem Assur
et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur
Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur
anima eius
in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur
iniquitas Israhel et non erit et peccatum Iuda et non
invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero
super terram dominantium ascende et super habitatores eius
visita dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et
fac iuxta omnia quae praecepi tibi
vox belli in terra et contritio magna
quomodo confractus est et contritus est malleus universae
terrae quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus
inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es
et adprehensa quoniam Dominum provocasti
aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae
quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum
venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui
conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et
interficite eam nec sit quicquam reliquum
dissipate universos fortes eius descendant in occisionem
vae eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum
vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis
ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem
templi eius
adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum
consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei
secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia
contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel
idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri
bellatores eius conticescent in die illa ait Dominus
ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia
venit dies tuus tempus visitationis tuae
et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum
et succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in
circuitu eius
haec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii
Israhel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent
nolunt dimittere eos
redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius
iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat
habitatores Babylonis
gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores
Babylonis et ad principes et ad sapientes eius
gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes
illius qui timebunt
gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus
quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad
thesauros eius qui diripientur
siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra
sculptilium est et in portentis gloriantur
propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et
habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad
sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem
sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius
ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius
hominis
ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges
multi consurgent a finibus terrae
arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et
inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos
ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te filia Babylon
audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt manus
eius angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem
ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad
pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam
et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et
quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui
meo
propterea audite consilium Domini quod mente concepit
adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super
terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi
dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum
a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor
inter gentes auditus est